- MEDIOMATRICES
- MEDIOMATRICESpopuli, Caes. l. 4. c. 10. Strab. l. 4. qui illos post Helvetios et Seqvenos Rhenum accolere scribunt: unde colligere est, Nemetes et Vangiones, fines Mediomatricum ad Rhenum paulo post occupâsse. Eosdem Caes. l. 7. c. 75. Mediomatricos nuncupat, iisque imperata esse V. Milia ad Alesiam liberandam tradit. Socia civitas vocantur Tacito Hist. l. 4. c. 70. Eorum caput Divodurum est, scu Mediomatrices, nomine gentis, item Metti et Mettae, urbs Galliae Belgicae in Lotharingia Episcopalis sub Archiepiscopo Trevirensi, ad Mosellam fluvium probe munita, et habitata, olim libera, nunc sub Gallis ab A. C. 1552. vulgo Metz, quae etiam Latine Metae et Metis posterioribus dicitur, a Viroduno 10. leuc. in Ortum, Comes Auxiliariorum Metensium memoratur, in Inscr. apud Goltzium, et in Notit. Imper. inter Legiones Pseudocomitatenses recensetur prima Flavia Metis, i. e. legio prima Flavia, quae praesidet Mettis, a Flavio Constantio A. patre Constantini M. aut a Constantio vel Constante Augustis fratribus, filiis prioris. Fuit et Praefectus militum primae Flaviae Constantiae, in provinc. Lugdunensi 2. ex eadem fortasse Legione: nec non Praefectus militum secundae Flaviae Vangionis, in Germania prima. Baudrando nunc pais Messin tractus hic dicitur. Eorum urbs Divodurus Mediomatricum seu Metae, ampla et Parlamenti sedes, cum arce permunita, frustra a Carolo V. Imperatore olim obsessa fuit. 4. leuc. a Theodonis villa in Meridiem, ibi Sella fluv. in Mosellam se exonerat, Vide Divodurus et Metis. Addo, quod Regni Austrasiae sedes fuit, sub Merovingis. Chlodoveus enim Francorum Rex cum decessisset A. C. 514. prima divisio Regni facta, illudque inter quatuor eius filios sic divisum est, ut Regnum Franciae, cuius sedes Lutetia Parisiorum esset, obtingeret primo genito: reliquis Regnum Belgicae, cuius sedes urbs Suessionum, Regnum Aurelianense et Regnum Austrasiae, cuius sedes urbs Mediomatricum. Et quidem Theodoricus Austrasiae Rex, etiam Regnô Burgundiae, quod magnam partem Galliae Lugdumensis complectebatur, potitus est A. C. 527. Donec exstinctis tribus fratribus, sine prole mascula, superstes solus Chlotarius Rex Suessionum universam rursus Franciam coniunxit. A. C. 564. in easdem partes quatuor Regnum Franciae iterum dissiliit, nisi quod Burgundia, a Metensi Regno avulsa, Aurelianensi accessit, donec A. C. 568. Chlotarius II. exstinctis fratribus, iterum Monarchiâ potiretur, a quo tempore aliquoties Regnum Franciae, in duo Regna, Austrasiae ac Franciae, denuo divisum est. Hodie ex Regno Austrasiae sola, quae nomen retinuit, Austria superest, Georg. Hornius Orb. Imp. p 115. et 116. Plura hanc in rem vide apud B. Rhenanum Rer. German. l. 3. cum Notis Iac. Ottonis ICti p. 620. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.